- SURIA
- SURIApro SYRIA, et SURUS, pro SYRO; sicut Ludius et Ludio, qui saltator proprie Latinis, a Lydis dictus est. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. An inde Suriani, in Terra Sancta, mediô aevô servi dicti sunt, ac tributarii quidam, ad usus agriculturae aliasque inferiores necessitates, dominis suis reservati, de quibus multa habet Iacobus de Vitriaco in Historia Hierosolym. c. 74. Certe Syrus, servile nomen apud Romanos fuit, uti ex Comico constat. At in porcorum genere Suria vel Suritus est, qui Graecis καπρίας verres; unde de feminis suibus surire, h. e. verrem appetere, Graece καπρᾷν dicitur: ita ut oppobrium mulieribus inde tractum sit, cum subare et surire dicuntur, ut ait Festus. Vide Salmas. ad Solin. p. 941.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.